- PARACLETUS
- PARACLETUSGraece Παράκλητος, epitheton Spiritus S. quô officium eius peculiare indigitatur. Sic nempe dictus est, quod tamquam Advocatus et Susceptor causae nostrae, precum nostrarum atque omnis pii affectus auctor sit easque dictet, et formet. Ioh. c. 14. v. 16. Ego rogabo Patrem et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in saecula. Er v. 26. Paracletus, Spiritus ille sanctus, quem mittes Pater in nomine meo, ille docebit vos omnia.Vide quoque c. 15. v. 26. et c. 16. v. 7. Sed et idem nomen Filio Dei, Servatori nostro, tribuitur, 1. Ioh. c. 2. v. 1. ob rationem, quae indigitatur v. seq. Alius longe fuit Paracletus Montani, et Manichaei, de quibus Haereticis sic Io. Forbesius Instructionum Historico-Theologic. l. 4. c. 3. §. 2. ubi de Muhammede, Angeli cuiusdam vel Dei alloquium in passione epileptica mentiente, Montanum Haereticum (Satanas) in eam pertraxit insaniam, ut miser homuncio se iactaret esse Paracletum. Manichaeo etiam eum ingessit furorem, ut spurcissimus haereticus diceret promissionem Christi de Paracleto, completam in ipso esse, ex Augustino l. ad Quod vultdeum Haer. 16. et Haer. 46. Et quidem Montani Sectatores eô nomine perpetuo illum insigniisse, sicut Priscillam et Maximillam eius Prophetissas appellabant, docet Eusebius Historiae Eccles. l. 5. c. 14 et 16. Vide plura suô. Utriusque furor in Muhammedem transiit, quem Paracletum esse in Euangelio promissum, inter sacerrima arcana impietatis Muhammedicae haberi, docet P. de Valle Itinerar. Tom. 3. ubi editô Persicâ linguâ scriptô delirium hocce blasphemum refutâsse, addit. Paraclitus, habent recentioris aevi Scriptores, ob diversam τοῦ H. pronuntiationem. Vide hîc infra, plura vero de voce Παράκλητος, apud suicerum, ubi supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.